- NUMEROS (per) mysteria denotandi Veterum mos
- per NUMEROS mysteria denotandi Veterum mosAnimam esse ἀριθμὸν ἑαυτὸν κινοῦντα, Numerum qui se ipsum moveat, dixit Pythagoras. Idem Principia vocavit Numeros, et eorum Symmetrias harmonias, et Elementa ex utrisque composita, Geometrica. Rursus in principiis posuit Unitatem et indesinitam Qualitatem, quorum alterum Mentem seu Deum, alterum Materiam seu Mundum Visibilem vocavit. Naturam autem Numeri dixit esse Decadem, quia tam Graeci quam Barbari ad decem usque numerant; inde ad unitatem regrediuntur. Porro Decadis vis est εν τᾶς τέσσαρσι καὶ τῇ τετρᾳδι, in quaternione. Nam si quis ab unitate numeret ad quatuor, coniunctim conficiet decem etc. Ὥςτε ὁ ἀριθμὸς κατὰ μὲν μονάδα, εν τοῖς Δ´κα. κατὰ δὲ δύναμιν, εν τοῖς Τέσσαρσι, Adeo ut natura Numeri, secundum unitatem, consistat in Denario; secundum facultatem, in Quaternario: quem alibi Iusiurandum et Trigonum perfectum, imo ipsum Deum, nominat. Idem Philosophus, Sacerdotes Aegyptios imitatus, τὴν Μονάδα appellavit Apollinem; τὴν Δυάδα, Dianam; τὴν Ἑβδομάδα Minervam, et πρῶτον Κύβον sive Octo, Neptunum: quae cum iis conveniunt, quae in eorum templis fixa et picta sunt. Mercurio autem omnium Numerorum maxime Quaternio apud Aegyptios dicatus fuit. Plura apud Plutarchum de Placitis Philos. l. 1. et l. de Iside, nec non Sympos. l. 9. qu. 3. Lucianum Βίαν πράσει, et infra voce Quaternio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.